라틴어 문장 검색

Dixi de iis vitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant (V.26, 27, 28):
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 1장1)
si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장12)
— Curari vero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, vino vetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장19)
nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장54)
Ea res et levis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장57)
A secundo die gravi quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi vel iam sanguis missus vel alvus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장66)
Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, novisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et varie misceantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장67)
Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim vel aqua vel alio umore:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장71)
cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장72)
Quo gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto vel albo ovi vel muliebri lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장123)
At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장124)
Opus autem lenissimis medicamentis est, ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante (5 init.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장147)
tum eadem medicamenta erunt coicienda, donec omnis dolor finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장167)
Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장168)
Quod at cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae adversum inflammationem proposita sunt (6,1E - 8B26.27). Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장171)

SEARCH

MENU NAVIGATION