라틴어 문장 검색

non quod omnis sententia proprio nomine ἐνθύμημα non dicatur, sed, ut Homerus propter excellentiam commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum omnis sententia ἐνθύμημα dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis con- ficitur acutissima, sola proprie nomen commune possedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장 2:2)
Ubi universo casu et infortunio suo recitato in audientia omnium Graecorum civium, plurima Byzantiorum, argenti, equorum et mulorum munera suscepit pro nomine Jesu et timore Dei, omnibus super eum misericordia motis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:2)
Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtas nomine regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictos - ita enim Gallos sermo Graecus appellat - alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 3:1)
A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos immani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Εὔξεινοσ appellatur, ut εὐήθη Graeci dicimus stultum et noctem εὐφρόνην, et furias εὐμενίδασ.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 33:1)
Graecus est ergo, de quo valde apud eos quaeritur quemadmodum exeat ab his nominibus, quae in 'es' mittunt nominativum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4753)
Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt inponendaque nova rebus novis nomina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:4)
hilarans participium est ab eo quod est 'hilaro'. sane sciendum, nomen unde venit, id est 'hilarus' vel 'hilaris', a graeco descendere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 691)
hoc enim complectimur omnia, quae Graeci ἐνθυμήματα, ἐπιχειρήματα, ἀποδείξεισ, vocant, quanquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiamsi vis eodem fere tendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 95:2)
alteram Graeci πάθοσ vocant, quod nos vertentes recte ac proprie adfectum dicimus, alteram cuius nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo Romanus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 82:1)
quo nomine quia parum totius huius figurae vires videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 91:4)
ideo sic appellatus, quod pater eius diu obsidatus pignore tentus in Galliis, doctusque Graeca quaedam arcana, hunc filium suum, Agenarichum genitali vocabulo dictitatum, ad Serapionis transtulit nomen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 25:3)
Primum Graeci ὈΠΙΣΘΌΤΟΝΟΝ, insequentem ἘΜΠΡΟΣΘΌΤΟΝΟΝ, ultimum ΤΈΤΑΝΟΝ appellant, quamvis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장3)
chaonios cognomine campos Epirum campos non habere omnibus notum est, sed constat ibi olim regem nomine Campum fuisse eiusque posteros Campylidas dictos et Epirum Campaniam vocatam, sicut Alexarchus, historicus Graecus, et Aristonicus referunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3341)
quae civitas nomen accepit a Gryno, Eurypyli filio, qui regnavit in Moesia, qui adversus Troianos Graecis auxilium tulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 723)
itaque tanto est sermo Graecus Latino iucundior, ut nostri poetae, quotiens dulce carmen esse voluerint, illorum id nominibus exornent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 199:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION