라틴어 문장 검색

Adveniente autem profunda estate grana adeo sicca (facta) sunt in nido quod devenerunt ad mediam partem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:6)
Yemali autem tempore humida facta sunt grana et inflata inpleverunt nidum sicut prius.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:11)
Quidam homo erat eger et desiderabat multum comedere granum coctum cum çucharo.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 11. Quarti sapientis secunda historia: Zuchara. 1:1)
Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt, haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:2)
Lycvs Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam quive ullum turis granum sacruficaverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 11)
Videlicet non fuisse illum aequom adulescentem, qui ilico ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 185)
insuper ex testa nucleus inducatur mixtionem habens ad tres partes unam calcis, ne minore crassitudine [pavimentum] digitorum senum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장15)
supra nucleum ad regulam et libellam exacta pavimenta struantur sive sectilia seu tesseris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장16)
tunc autem nucleo inducto, uti supra scriptum est, pavimentum e tessera grandi circiter binum digitum caesa struatur fastigium habens in pedes denos digitos binos;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장27)
cum ergo fuerit hoc ita perstratum, supra nucleus inducatur et virgis caedendo subigatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장34)
Igitur si imaginemur lucem hanc omnem congregari & intra discum Nuclei coarctari, Nucleus ille jam certè, quoties caudam maximam & fulgentissimam emittit, Jovem ipsum splendore suo multum superabit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:8)
Assimilatur regnum coelorum non glandi aut nuci alicui grandiori, sed grano sinapis, quod inter grana est minimum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION