라틴어 문장 검색

me dictatorem, cum vigerem adhuc viribus et in cursu maximarum rerum essem, recusantem nemo aut in senatu aut apud populum audivit quo minus insectanti me magistro equitum, quod fando numquam ante auditum erat, imperium mecum aequaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 598:1)
nunc cum vir gravissimus, consul M. Porcius, non auctoritate solum, quae tacita satis momenti habuisset, sed oratione etiam longa et accurata insectatus sit rogationem nostram, necesse est paucis respondere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 57:1)
si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite ut coepistis facere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 326:2)
plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 379:1)
et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset, eos milites fieri iussuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 159:2)
nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem, et illic isti qui insputatur morbus interdum venit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 424)
me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem, et eum morbum mi esse, ut qui me opus sit insputarier?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 429)
Insectatur omnis domi per aedis, nec quemquam prope ad se sinit adire:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 577)
ego quasi canem hominem insectarer lapidibus nequissimum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 611)
is cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 3 1:2)
habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION