라틴어 문장 검색

Gravidis freta pulsa carinis iam peragebantur;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:3)
Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem quae poterant artes sana ratione movere, ni furor et bellum ferroque excita libido?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:30)
Idcirco virtus medio iacet obruta caeno, nequitiae classes candida vela ferunt.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 9:4)
maxime tamen hic me titulus admonuit, quam essent mimica et inepta, quae interdum in hoc caenum, in has sordes abicerentur, quae denique ille furcifer et recipere ausus est et recusare, atque etiam ut moderationis exemplum posteris prodere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 3:2)
Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris, In dubio vitae lassa Corinna iacet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 131)
Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo, Caesaribus tellus orba futura fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 147)
militibus gravidum laeta recepit equum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:244)
vana laborantis si fallat vota coloni, accipiat gravidae cur suis exta Ceres?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 913)
cuique viro totus terrarum paruit orbis, ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, quo victrix totiens consule Roma fuit, in caeno Marius iacuit cannaque palustri, pertulit et tanto multa pudenda viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 326)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
placentur frugum matres, Tellusque Ceresque, farre suo gravidae visceribusque suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권375)
dedit haec tibi nomina lucus, aut quia principium tu, dea, lucis habes, parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis maturumque utero molliter aufer onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권290)
si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur, ut solvat partus molliter illa suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권136)
creditur hic caesa gravidae cervice Medusae sanguine respersis prosiluisse iubis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권289)
vinosior aetas haec est et gravidae munera vitis amat, cur hedera cincta est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권499)

SEARCH

MENU NAVIGATION