라틴어 문장 검색

interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis, quae dicimus, manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 246:3)
Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:1)
primum, quia tam frequens migratio instabilis animi est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 1:1)
Nec ambitio tantum instabilis est, verum cupiditas omnis, quia incipit semper a fine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 3:5)
huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 10:2)
Omnis instabilis et incerta felicitas est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 3:9)
ne circa plura instabilis fortunae exempla te mittam, uide quis alimenta rogetur et quis roget.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 5:6)
nullum habile membrum est si corpori par est.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:8)
Omne enim quod fortuito obvenit instabile est, quoque altius surrexerit, opportunius est in occasum.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 105:3)
Arma nobis expedita prospicimus, gladium commodum et habilem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 192:4)
adice articulorum crepitum, cum se ipsae manus frangunt, et pulsatum saepius pectus, anhelitus crebros tractosque altius gemitus, instabile corpus, incerta verba subitis exclamationibus, trementia labra interdumque com- pressa et dirum quiddam exsibilantia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 23:2)
Negotia expedita et habilia sequuntur actorem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 44:2)
nec erexit tantummodo hominem, sed etiam habilem contemplationi factura, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput et collo flexili imposuit;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:3)
Habiliora sunt corpora in bello illa, quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et undique magnitudo sua vulneribus obicit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 80:2)
Omnis instabilis et incerta felicitas est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION