라틴어 문장 검색

Sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni, sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:16)
Sunt viridi prato confinia litora, quorum altera pars undis, pars altera cingitur herbis, quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:5)
Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis, durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur, spernit et inridet factisque inmitibus addit verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:3)
Quam male consuescit, quam se parat ille cruori impius humano, vituli qui guttura cultro rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, aut qui vagitus similes puerilibus haedum edentem iugulare potest, aut alite vesci, cui dedit ipse cibos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:3)
Bos aret aut mortem senioribus imputet annis, horriferum contra borean ovis arma ministret, ubera dent saturae manibus pressanda capellae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:6)
seu stupor huic studio sive est insania nomen, omnis ab hac cura cura levata mea est, saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis, saepe minax Steropes sidere pontus erat, fuscabatque diem custos Atlantidos Ursae, aut Hyadas seris hauserat Auster aquis, saepe maris pars intus erat, tamen ipse trementi carmina ducebam qualiacumque manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 114)
noxius in teneris sapor aestuat ecce frutectis, cum prius innocuas tulerit natura cicutas, roscidus et viridem qui vestit flos rhododaphnen pabula lascivis dederit sincera capellis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 169)
"sescenta possum regna pridem condita proferre toto in orbe, si sit otium, multo ante clara quam capellam Gnosiam suxisse fertur Iuppiter, Martis pater, sed illa non sunt, haec et olim non erunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1251)
vellem sinister inter haedorum greges, ut sum futurus, eminus dinoscerer atque hoc precante diceret rex optimus:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1468)
"transfer hunc haedum mihi;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1470)
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:17)
En, ipse capellas protinus aeger ago;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS11)
sic canibus catulos similis, sic matribus haedos noram, sic parvis componere magna solebam:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS18)
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS47)
non, me pascente, capellae, florentem cytisum et salices carpetis amaras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS50)

SEARCH

MENU NAVIGATION