라틴어 문장 검색

Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi novas alunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:1)
Pratum inde non minus natura quam superiora illa arte visendum;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 18:1)
campi deinde porro multaque alia prata et arbusta.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 18:2)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
aliis fenestris xystum, aliis despicit pratum, sed ante piscinam, quae fenestris servit ac subiacet, strepitu visuque iucunda;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 23:4)
Harum alia arcolae illi, in qua platani quattuor, alia prato, alia vineis imminet diversasque caeli partes ut prospectus habet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 27:3)
utque sacri fontes non sola incendia sistunt, saepe etiam flores vernaque prata iuvant, sic hominum ingenium flecti ducique per artes non rigidas docta mobilitate decet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 11:1)
Nulla in hoc navis - sacer enim -, sed innatant insulae, herbidae omnes harundine et iunco, quaeque alia fecundior palus ipsaque illa extremitas lacus effert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 5:1)
Est ultra viam latissimum pratum, in quo satis apte contra templum ipsum porticus explicabuntur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 6:1)
Area gramineo suberat viridissima prato, Umida de guttis lene sonantis aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 54)
mollibus in pratis admugit femina tauro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:186)
ipsa novas frondes et prata tenerrima tauro fertur inadsueta subsecuisse manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:200)
nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo, et laedunt nudos prata novella pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 101:3)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
si quis erat, factis prati de flore coronis qui posset violas addere, dives erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권197)

SEARCH

MENU NAVIGATION