라틴어 문장 검색

Quidam exemptis interaneis occisas aves intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitescentibus apibus praebent teporem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:1)
Melius tamen esse nos existimamus, tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in canali-culis vel contusam et aqua madefactam ficum aridam, vel defrutum aut passum praebere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:4)
Post confectam brumam diebus fere quadraginta quidquid est repositi mellis, nisi liberalius relictum sit consumunt, saepe etiam vacuatis ceris usque in ortum fere Arcturi, qui est ab idib.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 17:1)
Ceterum illa Celsus adicit, paucis locis eam felicitatem suppetere,ut apibus alia pabula hiberna atque alia praebeantur aestiva.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 18:4)
nec multo post digredientem cum Caesare ac provisu periculi hiberna castra repetentem circumsistunt, rogitantes quo pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque commodis legionum adversaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장3)
non aliud malorum levamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장5)
missio per tribunos maturatur, largitio differebatur in hiberna cuiusque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장2)
simul exterritis qui obstiterant, raptum vexillum ad ripam vertit, et si quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장5)
quietum inde iter, fidensque recentibus ac priorum oblitus miles in hibernis locatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장14)
Reductus inde in hiberna miles, laetus animi quod adversa maris expeditione prospera pensavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장1)
Cyrri demum apud hiberna decumae legionis convenere, firmato vultu, Piso adversus metum, Germanicus ne minari crederetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장2)
interim Domitius Laodiciam urbem Syriae adpulsus, cum hiberna sextae legionis peteret, quod eam maxime novis consiliis idoneam rebatur, a Pacuvio legato praevenitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장4)
Nihil intermissa navigatione hiberni maris Agrippina Corcyram insulam advehitur, litora Calabriae contra sitam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장1)
hibernus auster revolvit fluctus pulsoque introrsus freto brevia litorum nudantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장8)
et tunc relictis hibernis non fossam neque vallum sibi sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit legiones quasi proelio certaturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION