라틴어 문장 검색

Adeo ut Angli, nec caput nec corpus reperientes quibus se adiungerent, atque non minus a sociis quam ab hostibus sibi metuentes, hyeme iam ingruente, domum post quinque menses ab eorum traiectu redierint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 28:2)
Nono Septembris, octavo regni sui anno, a Grenovico movit versus mare, mirantibus omnibus quod tempestatem illam anni elegisset (cum iam hyems adesset) ad bellum inchoandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:5)
27. Hyeme sequente, nimirum anno duodecimo regis, rex comitia sua iterum convocavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:1)
Etenim Philippus hyemem potius eligens ut regem Arragoniae imparatum offenderet cum magna classe e Flandria in Hispaniam solvit mense Ianuarii, anno regis Henrici vicesimo primo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:2)
12. Aer conclusus et subterraneus in cavernis nonnullis, praesertim hyeme.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 50:1)
Fulmina tamen et coruscationes et tonitrua raro eveniunt hyeme, sed sub tempus magnorum fervorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:4)
13. Animalia omnia, per hyemem et tempestates frigidas, secundum exterius frigent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 153:1)
unde calor solis, partim per vicissitudines diei et noctis, partim per successiones aestatis et hyemis, evadit miris modis inaequalis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:7)
Calorem vero quod attinet, videmus pueros per hyemem manus in flamma lavare, nec tamen uri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:5)
Optime proculdubio hic habitatur aestate, sed quomodo hyemem toleras?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:22)
Cui Lucullus, Quid, numnam me putas avium prudentiam non assequi, quarum nonnullae hyeme ingruente sedes mutant?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:23)
Area autem integra lapidibus latis quadranguli minime substernatur, nam huiusmodi pavimenta calorem molestum aestate et similiter frigus aspersum hyeme immittunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:4)
Sequuntur pro fine Ianuarii et Februario arbustum chamaeleae Germanicae sive mezereonis quae eo tempore floret, crocus vernus flore luteo et glauco, primulae veris, anemones, tulipa praecox, hyacynthus orientalis, chamairis, fritellaria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:4)
Hortus siquidem praecipuus comparatus est in temperatiores anni partes, vernas et autumnales.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 9:6)
Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION