라틴어 문장 검색

pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:2)
atque ut haec tabificae mentis perturbationes sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:1)
Quīntus numquam eum hilariōrem vīderat.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit21)
Hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiavit me spissius, et ex lacrimis in risum mota descendentes ab aure capillos meos lenta manu duxit | et Facio inquit "indutias vobiscum, et a constituta lite dimitto.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:4)
nam iam sublatum erat ferculum, hilaresque convivae vino sermonibusque publicatis operam coeperant dare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:2)
Simus ergo, quod melius est, a primitiis hilares et Homeristas spectemus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:6)
Itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me rideant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:5)
Interdiu severa, nune hilaria.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:26)
Haec Eumolpo dicente mutabam ego frequentissime vultum, iniuriis scilicet inimici mei hilaris, commodis tristis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:20)
Ita tanquam servi Aethiopes et praesto tibi erimus sine tormentorum iniuria hilares, et permutato colore imponemus inimicis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:30)
Non Troius heros hac in classe vehit decepti pignus Atridae, nec Medea furens fraterno sanguine pugnat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:17)
. . Itaque pensatis vicibus animosior verberum notas arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:8)
Splendebat hilare poculis convivium, Magno apparatu laeta resonabat domus, Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, Sudore multo diffluentes corpora, Humanam supra formam, cuidam servulo Mandant ut ad se provocet Simonidem;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.13)
Potes apparatius cenare apud multos, nusquam hilarius simplicius incautius.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 4:1)
Est contra medias cavaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, fractis iam et novissimis fluctibus leviter alluitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION