라틴어 문장 검색

misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas quo modo in tanta insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 6:2)
noli enim putare tolerabilis horum insanias nec unius modi fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 10:9)
Atticae hilaritatem libenter audio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 11 1:16)
hilaritatem illam qua hanc tristitiam temporum condiebam in perpetuum amisi, constantia et firmitas nec animi nec orationis requiretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 40 6:7)
sero enim veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 1 1:6)
apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem, quo quidem apparatu non dubito quin animo aequissimo carueris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 2:10)
non quo ita sim fractus, ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae succumbendum putem, sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas, quae te praeter ceteros delectabat, erepta mihi omnis est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 11 1:5)
quamquam ea villa, quae nunc est, tamquam philosopha videtur esse quae obiurget ceterarum villarum insaniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 3:5)
Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:2)
quod velle efficere non mediocris insania est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 73:4)
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:1)
dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab adulescentia documenta maxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 2:5)
quorum et hilaritatis et vicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur temperabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 3:4)
ut saepe in hilaritatem risumve convertat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:5)
saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION