라틴어 문장 검색

an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita, mihi nihil quicquam impertiret?
(아풀레이우스, 변명 100:9)
sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium negare magisque iudicio impertire quam commodo inseruire et quod in commune expediat malle quam quod mihi.
(아풀레이우스, 플로리다 9:39)
serus adueniens amicis adnuit, locum sessui impertiant:
(아풀레이우스, 플로리다 16:15)
quippe non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia.
(아풀레이우스, 플로리다 17:5)
"Impertite sermonis non quidem curiosum, sed qui velim scire vel cuncta vel certe plurima:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:11)
"atque utinam aliquid de proprio lepore laetificum honorando deo comminiscaris,quo magis pleniusque tanto numini litemus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:7)
"Dum dictat occasio, magno et singulari me affectionis tuae fructu perfrui et impertire nobis unctulum indidem, per istas tuas papillas, mea mellitula, tuumque mancipium irremunerabili beneficio sic tibi perpetuo pignera, ac iam perfice ut meae Veneri Cupido pinnatus assistam tibi."
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:6)
"Cave ne solus exedas tam bellum scilicet pullulum, sed nobis quoque tuis palumbulis nonnunquam impertias."
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:9)
tum ecce confluunt undique turbae sacratorum ritu vetusto variis quisque me muneribus honorantes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:4)
solvas eum quem honorat
(ARCHIPOETA, II46)
quos omnes, sicut suam propriam gentem, secundum suam dignitatem regebat, diligebat, honorabat, pecunia et potestate ditabat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:5)
Quorum doctrina regis ingenium multum dilatatum est, et eos magna potestate ditavit et honoravit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 78 81:3)
Huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et caritas dei, si tamen ille, qui hoc agit, se ipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum minus sibi adsumendo, quam offertur, sed tamen ab eis, qui se honorant, nec totum nec nihil accipiendo et id, quod accipitur laudis aut honoris, non propter se, qui totus coram deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur, quibus consulere non potest, si nimia deiectione vilescat.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 7:4)
Verum tamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta eius audire et multo devotius epistulam in qua voluntas eius apparet, quam basilicam in qua non apparet, intueri;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 10:3)
Memor nostri exaudiaris a domino in omni sancto desiderio, domine carissime et desiderantissime et honorande in Christo frater.
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION