라틴어 문장 검색

sunt et quis Idae placeat dolus, ipse regesta Parthenopaeus humo vultumque oculosque madentes obruit, accessit lacrimarum gratia formae, pectora nunc maerens, nunc ora indigna cruento ungue secat meritamque comam, furit undique clamor dissonus, ambiguumque senis cunctatur Adrasti consilium, tandem ipse refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권236)
verba putant, voxque illa tamen non dissona verbis, atque ibi post lacrimas et longa silentia rursus incohat Ismene:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권274)
quove praesidio unus per tot gentes dissonas sermone moribusque pervenisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 193:3)
dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem equitemque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 301:1)
ab Romanis dissonus, impar, segnius saepe iteratus prodidit pavorem animorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 405:2)
mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 429:2)
adeo nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 102:2)
equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussaeque valles augebant, territi trepidabant et icti forte aut volnerati adeo consternabantur ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 340:1)
Consul perculsis omnibus ipse satis, ut in re trepida, impavidus turbatos ordines vertente se quoque ad dissonos clamores instruit, ut tempus locusque patitur, et quacumque adire audirique potest adhortatur ac stare ac pugnare iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 58:1)
congruens clamor ab Romanis eoque maior et terribilior, dissonae illis, ut gentium multarum discrepantibus linguis, voces;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 453:3)
ita simul tria proelia circa castra locis distantibus erant clamoresque dissoni ad incertos suorum eventus a praesenti certamine animos pugnantium avertebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 542:2)
haec velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 474:1)
clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos quid paretur scire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 413:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION