라틴어 문장 검색

aut cultu barbaro, quia barbari copiae magis quam elegantiae student;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5042)
sed medium spatium aut per humilitatem obrutum est, aut per angustiam scissum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4142)
nam concordiam in humilitate tenuerunt, cum nobilitate vero in bella venerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8272)
lautas autem dixit aut propter elegantiam aedificiorum, aut propter Augustum, qui natus est in curiis veteribus et nutritus in lautis carinis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3615)
quae omnia propter sermonis humilitatem vitavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4564)
'sine nomine' autem dixit sine gloria, quorum per humilitatem non sunt omnibus nota nomina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3414)
non nulli autem porcum, non porcam in foederibus adserunt solere mactari, sed poetam periphrasi usum propter nominis humilitatem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1703)
fa- veto principio vel humilitati carminis mei.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 443)
"Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae terminos evagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem non vanis et formidulosis opinionibus implicemus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:7)
Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:4)
sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장3)
Nam Scaevolae dicendi elegantiam satis ex eis orationibus, quas reliquit, habemus cognitam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 2:4)
ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:7)
Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum - quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est - adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 1:2)
Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION