라틴어 문장 검색

ibi ex libro vetere linteo lecto sacrificatum sacerdote Ovio Paccio quodam, homine magno natu, qui se id sacrum petere adfirmabat ex vetusta Samnitium religione, qua quondam usi maiores eorum fuissent, cum adimendae Etruscis Capuae clandestinum cepissent consilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 553:1)
Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro fulgentibus constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 558:2)
Linteum cape atque exterge tibi manus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3182)
itaque tectores, cum volunt sil atticum imitari, violam aridam coicientes in vas cum aqua, confervefaciunt ad ignem, deinde, cum est temperatum, coiciunt linteum, et inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex violis coloratam, et eo cretam infundentes et eam terentesn efficiunt silis attici colorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장2)
de quibus Sallustius equis paria operimenta erant, quae linteo ferreis laminis in modum plumae adnexuerant, nunc autem pro linteo 'pellem' posuit, et 'aeneas squamas' aereas laminas intellegimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7703)
hyacinthus enim ubique nascitur flos, qui natus primo est de Hyacinthi sanguine, postea de Aiacis, sicut etiam Ovidius docet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1063)

SEARCH

MENU NAVIGATION