라틴어 문장 검색

Quamquam igitur immite quiddam barbaricis concrepantibus tubis, manipuli furentium imminebant, ipsi quoque parmas genibus illidentes, tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 39:1)
Qui confestim (ut adigebat necessitas instantis exitii) iussa canere bellicum tuba, lateribus firmatis prorupit, cum promptis accinctis ad proelium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 10:1)
trahentes eum a terra et mirifice condientes, dies quinto post transitum in pharetro posuerunt, cum omni honore, hymnis Deo psallentibus, in Mediolanum perduxerunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1710)
quod si quis uidebatur paulo largius in arte promouisse, ei quoque tamen mos fuit una tibia uelut una tuba personare.
(아풀레이우스, 플로리다 3:6)
ceterum ipsius uocis hominis exercendi cassus labor superuacaneo studio plurifariam superatur, si quidem uoce hominis et tuba rudore toruior et lyra concentu uariatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior.
(아풀레이우스, 플로리다 17:12)
eius dei hymnum Graeco et Latino carmine nobis ecce iam canam illi a me dedicatum.
(아풀레이우스, 플로리다 18:52)
sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores.
(아풀레이우스, 플로리다 18:53)
canit enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos, Epicharmus modos, Xenophon historias, Crates satiras:
(아풀레이우스, 플로리다 20:10)
nec quicquam praeter I unicam tubam deerat quin acies esset proeliaris.
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:9)
At ubi discursus reciproci multinodas ambages tubae terminalis cantus explicuit, aulaeo subducto et complicitis siparis scaena disponitur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:8)
at pone tergum tibicen Donum canebat bellicosum et permiscens bombis gravibus tinnitus acutos in modum tubae saltationis agilis vigorem suscitabat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:7)
Fama tuba dante sonum
(ARCHIPOETA, II1)
cuius tuba titubant arces inimicae,
(ARCHIPOETA, IX6)
Atque in hanc sententiam pro tempore cum ea quae dominus suggerere dignatus est, dicta essent, acta sunt vespertina quae cotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus fratres eodem loco hymnos dixerunt non parva multitudine utriusque sexus 1 ad obscuratum diem manente atque psallente.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:11)
tunc ille intento quidnam esset, ait hymnos esse beatorum atque sanctorum;
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION