라틴어 문장 검색

"Ardua iamdudum demittite cornua" rector clamat "et antemnis totum subnectite velum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 56:2)
Praescia venturi genetrix Nereia leti dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 16:1)
Quae memor ipsa sui, postquam crudelibus aris admota est sensitque sibi fera sacra parari, utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem utque suo vidit figentem lumina vultu, utere iamdudum generoso sanguine!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 42:2)
Siquos tamen ultima nostri verba movent oris (Priami vos filia regis, nunc captiva rogat), genetrici corpus inemptum reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri, sed lacrimis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 42:11)
cum memor has pinus Idaeo vertice caesas sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi aeris et inflati complevit murmure buxi, perque leves domitis invecta leonibus auras "inrita sacrilega iactas incendia dextra, Turne!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:4)
Lustratum genetrix divino corpus odore unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta contigit os fecitque deum, quem turba Quirini nuncupat Indigetem temploque arisque recepit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 70:6)
Quod ut aurea vidit Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari pontifici letum et coniurata arma moveri, palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis "adspice" dicebat, "quanta mihi mole parentur insidiae quantaque caput cum fraude petatur, quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 69:2)
"dediscat servire senex laris exul aviti, discat et ad patrium limen genetrice reversa ingenuum se nosse puer."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2253)
miratur genetrix tot casti ventris honores, seque Deum genuisse hominem, Regem quoque summum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Magorum munera2)
tu tribus gemmis diadema pulchrum offeres Christo, genetrix piorum Tarraco, intexit cui Fructuosus sutile vinclum, nomen hoc gemmae strophio inligatae est;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.5)
venerat occiduis mundi de finibus hostis Luxuria, extinctae iamdudum prodiga famae, delibuta comas, oculis vaga, languida voce, perdita deliciis, vitae cui causa voluptas, elumbem mollire animum, petulanter amoenas haurire inlecebras et fractos solvere sensus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 182)
"quae sit vestra tribus, quae gloria, quis Deus et rex, quis Dominus meminisse decet, vos nobile Iudae germen ad usque Dei genetricem, qua Deus ipse esset homo, procerum venistis sanguine longo."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1100)
Iamdudum aliquid ruri agere arbitror.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 391)
Iamdudum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 16)
Audivi Archylis iamdudum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 42)

SEARCH

MENU NAVIGATION