라틴어 문장 검색

Dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, intrat stabulum praeco cum servo publico aliaque sane modica frequentia, facemque fumosam magis quam lucidam quassans haec proclamavit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:1)
Nec longe a praecone Ascyltos stabat amictus discoloria veste atque in lance argentea indicium et fidem praeferebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:4)
iam enim persequar abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem meritissima proditione monstrabo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:4)
Licet mulierum verbialibus undis et causidici cedant nec grammatici muttiant, rhetor taceat et clamorem praeco compescat, sola est quae modum imponit furentibus, licet Petroniana subet Albucia
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VI*3)
Quaerunt parentes per praeconem filiam;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.14)
Nunc otiosissimus quisque multo ante rogatus et identidem admonitus aut non venit aut, si venit, queritur se diem - quia non perdidit - perdidisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 4:1)
' Nolito ergo identidem quaerere, quid Romae geratur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 26:4)
- primum ego officium scriptoris existimo, titulum suum legat atque identidem interroget se quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur non esse longum, longissimum si aliquid accersit atque attrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 42:2)
invicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi novas sumo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 2:2)
Hunc identidem assurgentes excutiebamus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 16:4)
Quo magis miror tot milia virorum tam pueriliter identidem cupere currentes equos, insistentes curribus homines videre.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 2:1)
Legi enim librum tuum identidem repetens ea maxime - non enim mentiar -, quae de me scripsisti, in quibus quidem percopiosus fuisti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 31 1:2)
Nihil, nisi quod meridianus somnus eximitur multumque de nocte vel ante vel post diem sumitur, et, si agendi necessitas instat, quae frequens hieme, non iam comoedo vel lyristae post cenam locus, sed illa, quae dictavi, identidem retractantur, ac simul memoriae frequenti emendatione proficitur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 2:1)
fit namque peccatum prius quam praeco lucis proximae inlustret humanum genus finemque peccandi ferat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum17)
Paulus, praeco Dei, qui fera gentium primus corda sacro perdomuit stilo, Christum per populos ritibus asperis inmanes placido dogmate seminans, inmansueta suas ut cerimonias gens pagana Deo sperneret agnito, actus turbinibus forte nigerrimis hibernum pelagus iam rate debili et vim navifragi pertulerat noti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권1)

SEARCH

MENU NAVIGATION