라틴어 문장 검색

Nunc otiosissimus quisque multo ante rogatus et identidem admonitus aut non venit aut, si venit, queritur se diem - quia non perdidit - perdidisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 4:1)
' Opto equidem amicos tibi tam fideles tam eruditos tam laboriosos, ut tantum curae intentionisque suscipere et possint et velint, sed dispice ne sit parum providum, sperare ex aliis quod tibi ipse non praestes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 5:3)
' Nolito ergo identidem quaerere, quid Romae geratur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 26:4)
Quod cum recordor, intellego mihi laborandum, ne qua parte videar hanc de me fiduciam providentissimi viri destituisse.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 10:1)
- primum ego officium scriptoris existimo, titulum suum legat atque identidem interroget se quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur non esse longum, longissimum si aliquid accersit atque attrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 42:2)
invicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi novas sumo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 2:2)
Hunc identidem assurgentes excutiebamus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 16:4)
quamquam fossa quam providentissimus imperator fecit exhaustus, premit valles, innatat campis, quaque planum solum, pro solo cernitur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 2:1)
Quo magis miror tot milia virorum tam pueriliter identidem cupere currentes equos, insistentes curribus homines videre.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 2:1)
Omnia ego semper ad Corellium rettuli, quem providentissimum aetatis nostrae sapientissimumque cognovi:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 6:2)
Legi enim librum tuum identidem repetens ea maxime - non enim mentiar -, quae de me scripsisti, in quibus quidem percopiosus fuisti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 31 1:2)
Nihil, nisi quod meridianus somnus eximitur multumque de nocte vel ante vel post diem sumitur, et, si agendi necessitas instat, quae frequens hieme, non iam comoedo vel lyristae post cenam locus, sed illa, quae dictavi, identidem retractantur, ac simul memoriae frequenti emendatione proficitur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 2:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Tu quidem, domine, providentissime vereris,ne commissus flumini atque ita mari lacus effluat;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 611)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Providentissime, domine, fecisti, quod praecepisti Calpurnio Macro clarissimo viro, ut legionarium centurionem Byzantium mitteret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 771)
cetera ne simili caderent labefacta ruina, cavit sacrati provida cura ducis, sub quo delubris sentitur nulla senectus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권35)

SEARCH

MENU NAVIGATION