라틴어 문장 검색

Sed ne forte putes solo spoliata colore corpora prima manere, etiam secreta teporis sunt ac frigoris omnino calidique vaporis, et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur, nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:1)
sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:8)
principio terram sol excoquit et facit are, at glaciem dissolvit et altis montibus altas extructas[que] nives radiis tabescere cogit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:2)
Sive inde occultas vires et pabula terrae Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem Excoquitur vitium atque exudat inutilis humor, Seu plures calor ille vias et caeca relaxat Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, Seu durat magis et venas astringit hiantes, Ne tenues pluviae rapidive potentia solis Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:2)
Ecce dicendi genus quod nusquam alibi deprehendes, in quo nec praeceps brevitas nec infrunita copia, nec ieiuna siccitas nec laetitia pinguis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 15:1)
Videtis in angustum Latinam parabolam sic esse contractam, ut nihil possit esse ieiunius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:1)
Cur eadem potio meracior videtur ieiuno quam ei qui cibum sumpsit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:2)
Cum multa, inquit, de potu et cibatu quaesisset Avienus, unum maxime necessarium, sponte an oblitus ignoro, praetermisit, cur ieiuni magis sitiant quam esuriant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 1:2)
Nescit plebes ieiuna timere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:32)
Non deest prolato ieiunus venditor auro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:57)
Exaudite preces, si vos satis ore nefando Pollutoque voco, si numquam haec carmina fibris Humanis ieiuna cano, si pectora plena Saepe dedi, et lavi calido prosecta cerebro;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:42)
Abstulimus terras, exclusimus aequore toto, Ad praematuras segetum ieiuna rapinas Agmina compulimus, votumque effecimus hosti, Ut mallet sterni gladiis, mortesque suorum Permiscere meis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:9)
non aere neque auro Excoquitur, nullo glebarum crimine, pura, Et penitus terra est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:10)
potuisse autem hoc fieri ille indicat locus, ubi dicit omne per ignem excoquitur vitium atque exudat inutilis umor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 28712)
Terentius tam excoctam atque atram reddam, quam carbo est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7885)

SEARCH

MENU NAVIGATION