라틴어 문장 검색

deinde hinc atque illinc coorientur et tuis te viribus prement.
(세네카, 행복론, Liber VI 154:2)
illos otiosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:2)
Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 39:1)
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
Hinc te illo furor rapiet, illinc alio, et novis subinde irritamentis orientibus continuabitur rabies.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 169:6)
Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno, luctu, incursionibus varis, nulla hora sine aliqua querella sit ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 131:3)
illinc timendum ratibus ac ponto gregem passim vagantes exerunt Atlantides.
(세네카, Hercules Furens 1:5)
illinc fugabo maria:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:45)
si mori pateris, tamen in matre peccas - urget hinc illinc scelus.
(세네카, Hercules Oetaeus 15:38)
surgat hinc illinc nemus artusque nostros durus immittat Sinis:
(세네카, Hercules Oetaeus 20:47)
concesso, iuvenes, ludite iurgio, hinc illinc, iuvenes, mittite carmina:
(세네카, 메데아 2:13)
dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu velut aetherio gemerent sonitu, nubesque ipsas mare deprensum spargeret austris.
(세네카, 메데아 6:11)
Hinc rex et illinc - Est (et hic maior metus) Medea, nos confligere, certemus sine, sit pretium Iason.
(세네카, 메데아 9:12)
Magnum esse magna mole quod petitur scias, concurrit illinc publica, hinc regis salus:
(세네카, 오이디푸스 10:52)
illinc et hinc miscere cupientes manus
(세네카, Phoenissae 445:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION