라틴어 문장 검색

poterisne rotatis obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:21)
Ergo maestissimus altum aethera conscendit vultuque sequentia traxit nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:11)
utque ferae sequitur vestigia coniugis amens deque sinu matris ridentem et parva Learchum bracchia tendentem rapit et bis terque per auras more rotat fundae rigidoque infantia saxo discutit ora ferox.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 48:3)
Excipit unus ex numero procerum quaerens, cur sola sororum gesserit alternis inmixtos crinibus angues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 77:2)
His et mille aliis postquam sine nomine rebus propositum instruxit mortali barbara maius arenti ramo iampridem mitis olivae omnia confudit summisque inmiscuit ima.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:14)
Dicentem genibusque manus adhibere parantem corripit Alcides et terque quaterque rotatum mittit in Euboicas tormento fortius undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:4)
Ille per aerias pendens induruit auras, utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis, inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis adstringi et spissa glomerari grandine corpus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:5)
Te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato insequitur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 32:4)
Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1427)
vexamur, premimur, malis rotamur;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum31)
iussus perire solus e cunctis reus, cuius voluta crimen urna expresserat, praeceps rotatur et profundo inmergitur:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium26)
nona summissum rotat hora solem, partibus vixdum tribus evolutis, quarta devexo superest in axe portio lucis, nos brevis voti dape vindicata solvimus festum, fruimurque mensis adfatim plenis, quibus inbuatur prona voluptas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium2)
sed ordinatis saeculis, rerumque digesto statu, fundator ipse et artifex permansit in Patris sinu, donec rotata annalium transvolverentur milia, atque ipse peccantem diu dignatus orbem viseret.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias10)
mox omnis sanies deserit et dolor ceu nullo laceram vulnere dexteram, siccatusque perit vipereus liquor, hydrum praecipitem dum rotat inpetus, arsurum mediis intulit ignibus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권10)
Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권56)

SEARCH

MENU NAVIGATION