라틴어 문장 검색

igitur ipso rebellis familiae nomine placuit impositusque scuto more gentis et sustinentium umeris vibratus dux deligitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장8)
quin et loricam vallumque per finis suos Treviri struxere, magnisque in vicem cladibus cum Germanis certabant, donec egregia erga populum Romanum merita mox rebelles foedarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장8)
Igitur non Treviri neque Lingones ceteraeve rebellium civitates pro magnitudine suscepti discriminis agere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장1)
ipsis sufficere ignis et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castrorum excidia pensarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장8)
Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 1:2)
uerum arrogans, profusus, immitis censorem L. Plancum uia sibi decedere aedilis coegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:2)
"Sogdianam regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo indomitam, sed quae ne subigi quidem possit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 37:6)
Ipsa solitudo natura quoque inmitia efferavit ingenia:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 14:1)
heu misere exagitans immiti corde furores, sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, qualibus incensam iactastis mente puellam fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:5)
tibi nulla fuit clementia praesto immite ut nostri vellet miserescere pectus?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:4)
at pater, ut summa prospectum ex arce petebat anxia in adsiduos absumens lumina fletus, cum primum inflati conspexit lintea veli, praecipitem sese scopulorum e vertice iecit amissum credens immiti Thesea fato.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 8:2)
Legatus Pitcairnus, qui manipulo Britannico praefuit, magna voce clamavit, " fugite, rebelles, arma abjicite, inque fugam vosmetipsos abripite.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.26)
Hostes immites et inexorabiles nobis praeter fortis renixus, aut servitii turpissimi, optionem, nil reliqui fecere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.38)
qui si sceleratus, aut immitis, aut imbellis fuisset, jure eum omnes caesum dixissent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.42)
Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION