라틴어 문장 검색

equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, eum esse deo similiorem.
(아풀레이우스, 변명 20:9)
neque enim dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu patrimonii.
(아풀레이우스, 변명 22:3)
Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus perorare:
(아풀레이우스, 변명 26:1)
equidem non magis arbitror quam si lepores quaererem uel apros uel altilia.
(아풀레이우스, 변명 28:5)
nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te, si potes, ad hoc quaesisse me argue;
(아풀레이우스, 변명 30:10)
equidem, cum haec ab illis quasi grauia et uincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam, tuam patientiam mirabar.
(아풀레이우스, 변명 33:8)
Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare;
(아풀레이우스, 변명 41:1)
Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti.
(아풀레이우스, 변명 50:1)
Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam quod institui:
(아풀레이우스, 변명 53:1)
immo, ecce etiam liber offertur.
(아풀레이우스, 변명 53:17)
nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.
(아풀레이우스, 변명 54:15)
nam equidem hic Sabratae cum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio foro tibi, Aemiliane, obructantem.
(아풀레이우스, 변명 57:6)
immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat?
(아풀레이우스, 변명 60:6)
immo etiam, si fuisset insana, insanam se esse nescisset.
(아풀레이우스, 변명 78:6)
adhuc enim, Maxime, quantum equidem animaduerti, nusquam mulier magiam nominauit, sed ordinem repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa uiduitate, de remedio ualetudinis, de uoluntate nubendi, de meis laudibus, quas ex Pontiano cognouerat, de suasu ipsius, ut mihi potissimum nuberet.
(아풀레이우스, 변명 78:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION