라틴어 문장 검색

Et quoniam maxime rapimur ad opes augendas generis humani studemusque nostris consiliis et laboribus tutiorem et opulentiorem vitam hominum reddere et ad hanc voluptatem ipsius naturae stimulis incitamur, teneamus eum cursum, qui semper fuit optimi cuiusque, neque ea signa audiamus, quae receptui canunt, ut eos etiam revocent, qui iam processerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:5)
sed tamen defendendi Vatini fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio, quom illum defenderem, dixi me facere quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 22:8)
nam si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunae contemnamus licebit, praesertim cum paratum sit illud ex hesterna disputatione perfugium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 66:4)
lacerant, vexant, stimulos admovent, ignis adhibent, respirare non sinunt, et tu oblivisci iubes, quod contra naturam est, qui, a natura datum est, auxilium extorqueas inveterati doloris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 35:3)
Sed temperatae suaves sunt argutiae, Immodicae offendunt.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.2)
Cum apud centumviros diceret graviter et lente - hoc enim illi actionis genus erat -, audit ex proximo immodicum insolitumque clamorem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 10:3)
confido tamen haec quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae te non tantum ad legendos eos verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 20:2)
Scio te stimulis non egere:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 15:1)
Quae nunc immodico favore corrupta ad tacita suffragia quasi ad remedium decucurrerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 7:1)
Qua voce tribuit mihi quantum petere voto immodicum erat, nihil me facere non sapientissime, cum omnia ex consilio sapientissimi viri facerem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 9:1)
accipit ab hoc auras quamlibet sereno et placido die, non tamen acres et immodicas, sed spatio ipso lassas et infractas.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:4)
Ne plura - quamquam libet plura, quo sunt pulchriora de iuvene, rariora de nobili -, recitatione finita multum ac diu exosculatus adulescentem, qui est acerrimus stimulus monendi, laudibus incitavi, pergeret qua coepisset, lumenque quod sibi maiores sui praetulissent, posteris ipse praeferret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 4:1)
Ex quibus duo priora tam aperte quam immodice fiebant;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 2:1)
Vererer ne immodicam orationem putares, quam cum hac epistula accipies, nisi esset generis eius ut saepe incipere saepe desinere videatur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 4 1:1)
Haec tibi admonitus immodicae severitatis exemplo, pro amore mutuo scripsi, ne quando tu quoque filium tuum acerbius duriusque tractares.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 12 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION