라틴어 문장 검색

arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia eadem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 439:2)
sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 244:1)
indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 593:4)
melius in Volscis imperatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 686:3)
et Hernicis Latinisque milites imperati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 286:4)
his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos mercatores volgo receptando proditis repente portarum custodibus oppressum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 90:2)
Faliscis in stipendium militum eius anni, ut populus Romanus tributo vacaret, pecunia imperata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 320:3)
et cum - quod per magnos tumultus fieri solitum erat - iustitio indicto dilectus sine vacationibus habitus esset, legiones quantum maturari potuit in Auruncos ductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 289:1)
extemplo igitur consules novi L. Aemilius Mamercinus et C. Plautius, eo ipso die, Kalendis Quinctilibus, quo magistratum inierunt, comparare inter se provincias iussi, et Mamercinus, cui Gallicum bellum evenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis venia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 286:1)
et propter necessariam foederis dilationem obsides etiam sescenti equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 64:1)
Aulius cum Ferentanis uno secundo proelio debellavit urbemque ipsam, quo se fusa contulerat acies, obsidibus imperatis in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 219:2)
ubi extra vallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 331:2)
tum trium mensum frumento imperato et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum pacis oratores missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 634:1)
legati Romani ab Carthagine, sicut iis Romae imperatum erat, in Hispaniam, ut adirent civitates et in societatem perlicerent aut averterent a Poenis, traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 186:1)
itaque oboedienter imperata facturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 349:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION