라틴어 문장 검색

usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent, membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:16)
nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur, in triviis cum saepe canes discedere aventis divorsi cupide summis ex viribus tendunt, quom interea validis Veneris compagibus haerent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 38:4)
quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:5)
glutine materies taurino iungitur una, ut vitio venae tabularum saepius hiscant quam laxare queant compages taurea vincla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:3)
Nam cum apud alios quibus sunt descripta convivia tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re conviviarum sermo, sed Cupidinis varia et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque inplicat adversarium, sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 3:1)
Amplissimus enim cespes, sive ille continens limus seu paludis fuit coacta compage virgultis et arboribus in silvae licentiam comptus, iactantibus per omnem fluctibus vagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 29:1)
quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis inplicantur quibus, ut altiles fiant, offae conpositae et quibusdam condimentis variae farciuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:2)
sed libris anatomicorum postea consultis verum repperi, nervum quendam de corde natum priorsum pergere usque ad digitum manus sinistrae minimo proximum, et illic desinere inplicatum ceteris eiusdem digiti nervis, et ideo visum veteribus ut ille digitus anula tamquam corona circumdaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 8:3)
Sic, quum, compage soluta, Saecula tot mundi suprema coegerit hora, Anticum repetent iterum chaos omnia;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:26)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
Et tu montanis totus nunc fontibus exi, Atque omnes trahe, gurges, aquas ut spumeus alnos, Discussa compage, feras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:23)
Tunc omnia late Procumbunt nemora, et spoliantur robore silvae, Ut, cum terra levis mediam virgultaque molem Suspendant, structa laterum compage ligatam Arctet humum, pressus ne cedat turribus agger.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:53)
nunc aries suspenso fortior ictu Incussus densi compagem solvere muri Tentat, et impositis unum subducere saxis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:47)
Hic Latiae rostro compagem ruperat alni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:47)
At postquam ruptis pelagus compagibus hausit, Ad summos repleta foros, descendit in undas, Vicinum involvens contorto vertice pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:64)

SEARCH

MENU NAVIGATION