라틴어 문장 검색

omnis res hominum aut ex nostra voluntate descendit, ut puta sedere surgere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 395)
tota inter 'totum' et 'omne' hoc interest, quod 'totum' dicimus unius corporis plenitudinem, 'omne' de universis dicimus, ut puta 'totum auditorium habet scolasticos', hoc est plenum est auditorium scolasticis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1854)
tandem hoc loco vacat 'tandem'. sciendum sane multas particulas ad ornatum pertinere tantummodo, ut puta 'dum' 'gentium' 'locorum' 'terrarum'. aut 'tandem doceas', quia vix hoc quoque contigit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3312)
videtur deesse aliquid, ut puta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3903)
nos contra praepositiones vel adverbia in 'a' exeuntia modo producunt ultimam litteram, excepto 'puta' et 'ita', apud Ennium et Pacuvium brevia sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6511)
aut in his versibus 'nam te maioribus ire per altum auspiciis' et reliqua 'auspiciis', quia auspicia maiora, aut maioribus dicuntur, quibus augurium avium aliarumque rerum eripitur, ut puta, si parra vel picus auspicium dederit, et deinde contrarium aquila dederit, auspicium aquilae praevalet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3747)
nam et Ciceronem in prima Philippicarum ita aiunt dixisse putasne eum inmortalitatem mereri voluisse?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3483)
demens inprobat eius sensum, qui nec videat, nec audiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5621)
ingemvitque reperta atqui dixit invisam quaerens quam primum abrumpere lucem, sed ostendit morientes sua inprobare desideria, ut in sexto quam vellent aethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6921)
et quod inprobant vates Aeneas amplectitur, deceptus augurii similitudine quod apud Troiam probaverat pater, ut stella facem ducens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5243)
nam nostri arbitrii est visa omnia vel inprobare, vel recipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5302)
laetique minores nove et satis licenter 'minores' dixit, cum ab ipso Euandro Herculem constet esse susceptum, et minores non dicamus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta 'filius nepos pronepos abnepos adnepos'. ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut etiam maiores dicimus post patris avi proavi abavi atavique vocabulum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2681)
interque manus et bracchia versat iungendum est, ut intellegas Aenean manibus minora, bracchiis maiora arma considerasse, ut puta loricam et scutum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6191)
quotiens enim victima reluctabatur, ostendebat se inprobari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6243)
Cornutus ut sordidum inprobat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5472)

SEARCH

MENU NAVIGATION