-
Baldewinus itaque rex in civitate Japhet tunc moram faciens, ac tam fortium virorum adventum intelligens, nuntios egregios illis in occursum constituit, qui omnia vitae necessaria illis procurarent in pane, carne, vino, oleo et hordeo ad refocillandos milites et eorum equos longo itinere fatigatos.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:1)
-
Verum illorum adventu cognito, et igne jam circa machinam saepius advolante, Reynoldus quidam miles regis, arte sagittandi peritissimus et magister sagittariorum, socios ad defensionem admonet;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:1)
-
Baldewinus vero rex prae cunctis acrius per medios hostes irruens, et caedem gladio multiplicans, ex improviso juxta fruteta humilis silvae in rapido cursu volantis equi astitit:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:1)
-
Interea dum haec obsidio fieret, et diuturnis praeliis ad invicem cives Joppe et hostes Ascalonitae contenderent, duae naves, quarum altera minor, quam vocant Galeidam, et altera major, quam vocant Dromonem, ex improviso cum Christianorum coetu advectae sunt ut adorarent in Jerusalem.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:3)
-
Omnia autem spolia occisorum seu submersorum diripientes, inter se partiti sunt gaudentes et exsultantes hanc fortunam victoriae suae sic ex improviso suis manibus incidisse.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:6)
-
At Baldewinus rex intellecta hac longa obsidione circa urbem Japhet, et suorum confratrum consumptione, jam paulisper sanitate recuperata, ad Japhet descendere disposuit, ut audito ejus adventu minus Christianos cives Sarraceni terrerent et in urbis obsidione manerent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:1)
-
Sarraceni autem tam potentis regis adventum et vitam incolumem operientes, et illi copias adfuturas aestimantes, nequaquam illic ultra remanere praesumpserunt;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:2)
-
Post haec eodem anno, quo Ptolemaide vel Acra capta, [0645C] in mense Maio, Boemundus Antiochiam ab exsilio et vinculis reversus est, Geigremich, magnificus princeps Turcorum, cognatus Corbahan, frater Sochomani, qui regno Jerusalem, quod injuste invasit, nunc per virtutem regis Babyloniae amisso, in primo adventu Christiani exercitus Damascum aufugit, ut illic a Turcis protegeretur, unus de praepotentibus regni Corrozan, collecto exercitu sexaginta millium Turcorum profectus est in superbia et virtute magna ad obsidendos muros et moenia civitatis Rohas, quae et Edessa nuncupatur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 76:1)
-
Hujus igitur infinitae multitudinis adventu et subito [0645D] rumore Baldewinus de Burg attonitus, princeps ejusdem civitatis a rege Baldewino constitutus, universos, qui secum crant in conventione solidorum, ad defendenda moenia convocat ac disponit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:1)
-
Hujus vero legatione accepta, et protinus collectione facta de omnibus locis et castellis Antiochiae, circiter tria millia equitum, septem vero peditum applicuerunt ad locum praesignatum, in campos scilicet civitatis Aran vel Caran, ubi Baldewinus adventum eorum cum omni populo, quem contraxerat, [0646A] praestolabatur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:4)
-
et ab urbe primo diluculo in armis et turmis procedere, ad castra cum silentio properare, donec appropiantes fortiter in tubis et cornibus tumultuarentur, hostes adhuc sopore depressos et [0649A] secure somniantes, subito improvisos invaderent;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:3)
-
Hic itaque comperto Christianorum et principis illorum Tankradi adventu, acies et cuneos fieri disposuit, ac tertia diei hora insistente, utrinque praelium commissum est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:10)
-
a campestribus vero civitatis Ascalonis castrametati sunt ut hinc et hinc a terra et mari subito regionem invaderent, et sic ex improviso regem Baldewinum suosque facilius debellarent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:2)
-
Sed rex fraudem illorum cognoscens, ac virtutem illorum in campis Ascalonis curriculo trium hebdomadarum accubuisse, adventum vero et pugnam adversus Japhet dissimulare, ac minime diffamare, nec ipse socios invitare ac arma congregare obdormivit, quatenus per totum id temporis spatium paratus et munitus haberetur;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:6)
-
Quorum adventum rex ut persensit, et procul dubio jam eos appropiasse, direxit legationem domino patriarchae in Jerusalem, ut sine mora convocata manu fidelium, ad augendas vires et opem contra inimicos properaret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:1)