라틴어 문장 검색

) Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 290)
Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari nec subigi queantur umquam, ut pro ea fide habeant iudicem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 231)
huius acerbitatis eventum altera acerbitate non videndi fratris vitavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 9 2:6)
nam si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas, sin autem exorabiles, summa levitas, quae tamen ut in malis acerbitati anteponenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 3:2)
"Ista enim impudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota inpudicitia vocatur urbanitas, qui scortorum licentiae invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius tacdescit impudicitiae suae quam pudescit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:19)
Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset AESCHINES, vel acerrimus prudentissimusque oratorum qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeva criminosaque et virulenta, qua Timarchum de inpudicitia graviter insigniterque accusabat, nobile et inlustre consilium dedisse dicit virum indidem civitatis eiusdem principem, virtute atque aetate magna praeditum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION