-
fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit, quod ex eo, de quo quaeritur, natum sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex impudicitia fluere videantur.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 91:3)
-
Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vigebant.
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장8)
-
Praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat.
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장7)
-
Postquam rex finem loquendi fecit, legati Iugurthae largitione magis quam causa freti paucis respondent:
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 15장1)
-
Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta libidine continuit.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 15장9)
-
Nam etiam tum largitio multis ignota erat;
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 103장7)
-
His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
-
Adeo perversum commentae genus inpudicitiae viros ineunt.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:5)
-
tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant, qui initio quidem gaudent, ut solet populus largitione nocitura frustra plenus, et quae non potest haurire, contrectat.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 24:5)
-
quidquid umquam inmodesta largitione effudimus, id omne consummatur in alimentum duorum senum.
- (세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 1:2)
-
luxuria, auaritia, desidia, inpudicitia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur:
- (세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:4)
-
post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem.
- (세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 1:6)
-
longe ante inpudicitiam neget suam ore quam uerbo.
- (세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 3:12)
-
deinde miramini si, cum tot argumentis inpudicitiam praescripseritis, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis repertus est qui incurrenti adulterae se non subduceret?
- (세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 4:2)
-
itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex inpudicitia, contumacibus ex seruitute, piissimo patri tormentum quaesisse ex filiorum impietate;
- (세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 14:5)