라틴어 문장 검색

Sic in gramine florido reclinis, Qua gemmantibus hinc et inde rivis Curva calculus excitatur unda, Exclusis procul omnibus molestis, Pertundas glaciem triente nigro, Frontem sutilibus ruber coronis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC1)
Nam cum dicatur tunica praesente molesta 'Ure manum,' plus est dicere 'Non facio.'
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXV2)
Hic nullo comitante nec molesto Thermis grandibus et suis lavatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LI2)
quo absolvenda non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi esse videamur;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr2)
In tauros Libyci ruunt leones, Non sunt papilionibus molesti.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXI3)
Defendet manus haec scapulas mordente molesto Pulice, vel si quid pulice sordidius.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXIII Scalptorium eboreum1)
alias 'discedit' significat, ut et Terentius haec hinc facessat, tu molestus ne sies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2953)
dicendo enim numquam se molestam antea fuisse, ostendit se inpetrare debere, praesertim ex eo quod non timuerit petere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3743)
et profectus C. Iulius Caesar ductis bracchiis exclusit partem maris, quae antea infesta esse con- sueverat, reliquitque breve spatium per Avernum, qua et piscium copia posset intrare et fluctus non essent molesti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1613)
"molestum illum volunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inservire possit per universa districtus nec universis sufficere in singulis occupatus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:9)
Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum tam diu, renovari a te nisi molestum est velim, et simul adsidamus inquam si videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 18:1)
quoquo te verteris praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:12)
alienis nimis implicari molestum esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:3)
sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant - quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 92:2)
multi autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION