라틴어 문장 검색

exsecraris enim illum et caput sanctum tibi dira precatione defigis.
(세네카, 행복론, Liber VI 180:9)
Livius Drusus, vir acer et vehemens, eum leges novas et mala Gracchana movisset stipatus ingenti totius Italiae coetu, exitum rerum non pervidens, quas nec agere licebat nec iam liberum erat semel incohatas relinquere, execratus inquietam a primordia vitam dicitur dixisse uni sibi ne puero quidem umquam ferias contigisse.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 28:1)
Flentibus tamen circa se et fatum eius execrantibus interdixit, ne fortunam accusarent, quae sibi filios Gracchos dedisset.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 114:3)
" Occurrit illi futurum, ut exsecrentur, insidientur, opprimant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 127:8)
Cum exsecrati fuerimus illum convivia suppliciis funeribusque solventem, tamen sceleratius telum illud laudatum est quam missum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 91:2)
" Quid tam inauditum quam nocturnum supplicium ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 116:4)
non ideo me dicam inter miserrima miserum, non ideo aliquem execrabor diem ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 131:4)
Nouo inauditoque more pugnabant, tyrannicida pro adulterio, tyrannus pro pudicitia.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.26)
Cur me submoues ante accusationem, cum nec proditores inauditi pereant.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.16)
Qui statuit aliquid parte inaudita altera, aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
(세네카, 메데아 4:36)
Detestor omnis, horreo fugio execror.
(세네카, 파이드라 8:2)
in quo execrandum victor admittit nefas, si gaudet?
(세네카, Phoenissae 650:1)
vidi execrandum regiae caedis nefas
(세네카, Troades 45:1)
"aut exsecrantur aut reformidant."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:11)
et licet crinem barbamque non pasceret, pallium et clavam nunc inrideret, nunc etiam execraretur, a collegio tamen conplatonicorum solo habitu ac fide dissociabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION