라틴어 문장 검색

Illi enim ea ambitione et affectatione eas proponunt, atque in eum modum efformatas ac veluti personatas in hominum conspectum producunt, ac si illae omni ex parte perfectae essent et ad exitum perductae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:2)
In operationibus autem divinis, initia quaeque tenuissima exitum certo trahunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:3)
neque quis nos vanitatis arguat, antequam exitum rei audiat, quae ad exuendam omnem vanitatem spectat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 233:3)
Atque hujus viae exitus in aperto est, et fere in propinquo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:3)
alterius exitus nullus, sed implicatio infinita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:4)
quod sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia, ubi operationes ignis (urgente hominum impatientia) per breviora intervalla ad exitum perducantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:13)
tertiae indicant processus continuatos sive series earum rerum et motuum quae (ut plurimum) non notantur nisi in exitu aut periodis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:3)
nempe, non solum ut prohibeatur aditus aeris per exterius (de quo jam dictum est), verum etiam ut cohibeatur exitus spiritus corporis, super quod fit operatio per interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:2)
Itaque non est cur homines multum sibi metuant de facili exitu aeris aut spirituum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:15)
Secunda fit per contractionem partium crassiorum in corpore aliquo, post evolationem aut exitum partium tenuiorum, ut fit in indurationibus per ignem, et repetitis extinctionibus metallorum, et similibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:9)
Quin potius homines vindicativi vitam fere agunt veneficarum, quae ut aliis sunt exitiabiles ita ipsae plerunque exitum infaustum sortiuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:28)
Fratres iuniores plerunque sunt fortunae filii, sed raro aut nunquam prosperum sortiuntur exitum quando exhaeredantur seniores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:27)
Ac, ut plurimum, expedit omnium magnorum negotiorum principia Argo cum centum oculis suis, exitus vero Briareo cum centum manibus suis committere, primum scilicet invigilare, postea accelerare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:11)
Itaque tales videbis in conclusionibus deliberationum commodos quosdam exitus reperire, ad rem vero examinandam et disceptandam nullo modo sufficere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:3)
cumque sibi per totam vitam sacrificaverint, in exitu sacrificant inconstantiae fortunae, cuius alas sperabant se pulchre illa sapientia sua praescidisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION