라틴어 문장 검색

' Caesar clementi responso liberis propinquisque eius incolumitatem, ipsi sedem vetere in provincia pollicetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장13)
de se nihil addidit, metu invidiae an ratus conscientiam facti satis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장3)
ille e clientibus duos (quidam milites fuisse tradunt) deligit atque hortatur, simulata conscientia adeant, offerant pecuniam, fidem atque pericula polliceantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장5)
unde maior fides conscientia sceleris et metu indicii mortem Vononi inlatam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장4)
mox adversa Germanici valetudine detentus, ubi recreatum accepit votaque pro incolumitate solvebantur, admotas hostias, sacrificalem apparatum, festam Antiochensium plebem per lictores proturbat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장4)
est tibi Augustae conscientia, est Caesaris favor, sed in occulto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장9)
contra Tiberium spernendis rumoribus validum et conscientiae matris innexum esse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장6)
M. Piso exuta dignitate et accepto quinquagies sestertio in decem annos relegaretur, concessa Plancinae incolumitate ob preces Augustae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장11)
sumitur in conscientiam Eudemus, amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens secretis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장8)
igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem arguerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장5)
Cornelio Cethego Visellio Varrone consulibus pontifices eorumque exemplo ceteri sacerdotes, cum pro incolumitate principis vota susciperent, Neronem quoque et Drusum isdem dis commendavere, non tam caritate iuvenum quam adulatione, quae moribus corruptis perinde anceps, si nulla et ubi nimia est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 17장1)
conscientia belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foedata et uxor socia arguebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장8)
excubias ac labores ut unum e militibus pro incolumitate imperatoris malle.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장6)
metum prorsus et noxae conscientiam pro foedere haberi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장4)
Quoties super tali negotio consultaret, edita domus parte ac liberti unius conscientia utebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION