라틴어 문장 검색

Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 3:3)
quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 19:5)
Utraque cruda terra non incommode fit, daturque opera ut spisse aretur, nec tamen alte, nam si plus quattuor digitis adobrutum est semen eius, non facile prodit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 33:3)
Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo sed et in arbore melius exhibent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 15:1)
Ventos et imbres valenter sufferunt, celeriter deflorescunt, et ideo citiusmitescunt, omnis incommodi patientes praeter caloris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 15:2)
Sed ut incommoda ista praeteream, certe illud, quod est inimicissimum, dissimulare nequeo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 3:1)
Super cetera illud quoque sive malleolum sive viviradicem serentem praemoneo, ne semina exarescant, immodicum ventum solemque vitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu vestis aut cuiuslibet densi teguminis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 2:4)
Neque enim umquam sic mitis ac temperatus est annus, ut nullo incommodo vexet aliquod vitis genus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 1:3)
Quam ob causam, qui separata generibus vineta non habet, patiatur alterum incommodum necesse est, ut aut serum fructum cum praecoque elevet,quae res mox acorem facit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 5:2)
cum praesertim, quod paulo ante rettulimus, depressior arbustivae vitis satio tamen effugiat praedictum incommodum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 8:2)
Ceterum si vacat his et horum similibus incommodis, potest ea ratione fieri restibilis vinea, quam priore libro praecepimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 9:1)
Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur semina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 5:2)
Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa, illa, quod imbres respuant, haec, quod celeriter exsorbent transmittuntque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:2)
nam haec omnia incommoda fetum abigunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 11:2)
quoniam est illud incommodum in cornuto, quod cum sentiat se velut quodam naturali telo capitis armatum, frequenter in pugnam procurrit, et fit in feminas quoque procacior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION