라틴어 문장 검색

et eques insequendo tumultum ac pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 475:2)
sortes versibus haud inconditis dare vates dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 141:2)
ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto orbe terrarum acti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 207:2)
maxime autem consternavit eos metus, si semel primis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 379:1)
tantae corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 574:4)
vix ab incondito agmine captivorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 738:1)
et ad clamorem erumpentium ingens strepitus e muris ortus ululantium mulierum cum crepitu undique aeris, et incondita multitudo turba inmixta servili variis vocibus personabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 111:3)
at hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, sed castra munita, provisam aquationem, tutum ad iter praesidiis impositis, explorata circa omnia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 497:1)
multitudo incondita plurium simul gentium turbaque, quae ex acie fuga in unum compulsa erat, consilium et consensum civitatis impediebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 561:2)
vel 'incondita' in- conscripta, ut Sallustius in libro v "at illi quibus vires ad- erant, cuncti ruere ad portas, incondita temnere".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 44)

SEARCH

MENU NAVIGATION