라틴어 문장 검색

Redditus et a Persis nemora vallesque circumiectas terribili sono inpleverat, nec iam contineri Macedones poterant, quin cursu quoque ad hostem contenderent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 25:4)
At interdiu primum terribiles occursuras facies Scytharum Bactrianorumque :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 7:1)
Intuerentur barbarorum inconditum agmen:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 5:1)
Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 34:1)
Tandem expectata lux omnia, quae terribiliora nox fecerat, minuit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 28:1)
quippe captivae iubebantur suo ritu canere inconditum et abhorrens peregrinis auribus carmen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 6:2)
Moveratque iam regem quoque, non contionem modo, sed unus erat inplacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 7:1)
Parapanisadae appellantur, agreste hominum genus et inter barbaros maxime inconditum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 7:1)
Scythis autem non, ut ceteris barbaris, rudis et inconditus sensus est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 11:1)
Hinc Polypercon ad urbem Horam cum exercitu missus inconditos oppidanos proelio vicit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 2:1)
Terribilior facies erat ripae, quam equi virique conpleverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 13:1)
Praecipue terribilis ilia facies erat, cum manu arma virosque corriperent et super se regentibus traderent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 30:1)
deinde spreto tam incondito auxilio ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 19:2)
"Sic Ciliciae fauces, sic Mesopotamiae campos, Tigrim et Euphraten, quorum alterum vado transiimus, alterum ponte, terribiles fecerant Persae."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:3)
"Cum paucis enim pugnare soliti estis et nunc primum inconditam sustinebitis turbam."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION