라틴어 문장 검색

non tales, Clitumne, lavas in gurgite tauros, Tarpeio referunt quos pia vota Iovi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti2)
ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam, laederet exempli ne monumenta pii.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam17)
quo mens ignara nocendi, quo sensus abiere pii?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum4)
quem procul adductis vidit cum Phoebus habenis, stat subito dictisque pium solatur alumnum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix18)
unde piae pascuntur apes et prata legentes transmittunt saeclis Heliconia mella futuris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae4)
dives equis, frugum facilis, pretiosa metallis, principibus fecunda piis, tibi saecula debent Traianum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae26)
nec sprevit regina deum vel matris honore vel iusto vatis ducta favore pii, qui sibi carminibus totiens lustraverat aras Iunonis blanda numina voce canens proeliaque altisoni referens Phlegraea mariti, Titanum fractas Enceladique minas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam8)
pius amnis inest et belua nutrix;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:41)
illa per occultum Ligurum se moenibus infert et castos levibus plantis ingressa penates invenit aetherios signantem pulvere cursus, quos pia sollicito deprendit pollice Memphis:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:65)
hinc saecula discant indomitum nihil esse pio tutumve nocenti:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:52)
Laetior augurio genitor natisque superbus iam paribus duplici fultus consorte redibat splendebatque pio complexus pignora curru.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:112)
"Sis pius in primis;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:151)
nec me polluta potestas nec pia cognati tanget vindicta cruoris?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:213)
Quanti tum iuvenes, quantae sprevere pudorem spectandi studio matres, puerisque severi certavere senes, cum tu genitoris amico exceptus gremio mediam veherere per urbem velaretque pios communis laurea currus!
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:48)
sunt altera nobis sidera, sunt orbes alii, lumenque videbis purius Elysiumque magis mirabere solem cultoresque pios;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:158)

SEARCH

MENU NAVIGATION