라틴어 문장 검색

Frequentibus vero incursionibus exterruit eos, nec ausi sunt postea ita adversus praedictum venire castrum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:4)
Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt.
(아풀레이우스, 변명 19:1)
nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis oppidum essemus.
(아풀레이우스, 변명 23:8)
adsunt XIIII, qui in oppido erant.
(아풀레이우스, 변명 42:11)
deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in uilla ac non in oppido tabulae nubtiales sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere;
(아풀레이우스, 변명 65:7)
Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales inter me ac Pudentillam non in oppido sint, sed in uilla suburbana consignatae:
(아풀레이우스, 변명 86:1)
immo si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori silice.
(아풀레이우스, 변명 86:7)
oppidum habet, nequaquam pro gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multifariam indicant.
(아풀레이우스, 플로리다 15:6)
id fanum secundo litore, si recte recordor uiam, uiginti haud amplius stadia oppido abest.
(아풀레이우스, 플로리다 15:8)
"Ne tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras!"
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:15)
"nam, ut vides, proelio, quod nobis sine fetiali officio indixeras, iam proximante vehementer intentus, ubi primam sagittam saevi Cupidinis in ima praecordia mea delapsam excepi, arcum meum et ipse vigorate tetendiet oppido formido ne nervus I rigoris nimietate rumpatur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 16:7)
"Sic desolatus ad cadaveris solacium perfrictis oculis et obarmatis ad vigilias animum meum per-mulcebam cantationibus, cum ecce crepusculum et nox provecta et nox altior et dein concubia altiora et iam nox intempesta, mihique oppido formido cumulatior quidem, cum repente introrepens mustela contra me constitit obtutumque acerrimum in me destituit, ut tantillula animalis prae nimia sui fiducia mihi turbarit animum:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:35)
Nec mora, cum ritu Graeciensi ignis et rota, tum omne flagrorum genus inferuntur Augetur oppido, immo duplicatur mihi maestitia quod integro saltem mori non licuerit.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:1)
Quae res oppido mihi displicebat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:11)
ubi coeptum facinus oppido memorabile narrare cupio.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION