라틴어 문장 검색

interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, non temere quicquam nisi ex tuto ausurus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 1:1)
quod ne cui dubium uideatur, in secretis eius reperti sunt duo libelli diuerso titulo, alteri 'gladius,' alteri 'pugio' index erat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 3:1)
nec tamen persuasit, cum intra breue tempus liber editus sit, cui index erat μωρῶν ἐπανάστασισ, argumentum autem stultitiam neminem fingere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 3:2)
quod acceptum a quadam Lucusta, uenenariorum indice, cum opinione tardius cederet uentre modo Britannici moto, accersitam mulierem sua manu uerberauit arguens pro ueneno remedium dedisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 2:2)
eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret dolo stupratam a se fateretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 2:1)
sed neque auctores requisiit et quosdam per indicem delatos ad senatum adfici grauiore poena prohibuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 2:7)
et unus ex nobilibus captiuis Iosephus, cum coiceretur in uincula, constantissime asseuerauit fore ut ab eodem breui solueretur, uerum iam imperatore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 6:2)
Nabarzanes ceterique parricidae procumbentes humi, quem paulo post in vinculis habituri erant, sustinuere venerari, lacrimas etiam paenitentiae indices profuderunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 16:1)
Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, quid index detulisset, ostendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 25:1)
Simulasse etiam, non vacasse sermoni suo regem, ne index alium internuntium quaereret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 10:1)
"Iste regis periculo commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 8:9)
A duobus indicibus, sicut supra diximus, delatus tertium iam annum custodiebatur in vinculis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 7:1)
Iam linguae violentiam temeritatemque verborum, quae in semetipsum iacularentur, nihil aliud esse quam scelesti animi indicem ac testem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 19:1)
Itaque omnibus conpositis cogitationes in bellum Indicum vertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 5:1)
Et tempus, quo venerant, et vultus haud sane securi animi index et maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac Leonnatum excubantes ad cubiculi limen excitaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION