라틴어 문장 검색

vel a verbo derivatum, ut ab eo quod est 'festino' 'festinus' dicatur, ut hic 'festina', quomodo superius 'funera':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4862)
alii 'versa retro' pro 'inversum acta', quasi quae prius rectum iter pergebat, derivata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 73)
nam 'Ausonidum' a genere feminino venit ut 'haec Ausonis' et 'hae Ausonides'. 'Ausonidarum' vero venit ab eo quod est 'hic Ausonida huius Ausonidae'. tacitis regnavit amyclis inter Caietam et Terracinam oppidum constitutum est a Laconibus, qui comites Castoris et Pollucis fuerunt - cum Glauco, filio Minois, in Italiam venerunt et misti cum Ausonis - et ab Amyclis, provinciae Laconicae civitate, ei inditum nomen est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5642)
qui illam derivet, beaverit agrum Setinum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 45710)
pharetrata participium a feminino genere derivatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6491)
in plumam pluma est in armatura ubi lamina in laminam se indit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7707)
stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet Iuturna fons est in Italia saluberrimus iuxta Numicum fluvium, cui nomen a iuvando est inditum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1398)
et quidam hoc loco a filio Veneris iure iurando velut matris volunt inditam mentionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1822)
adverbium qualitatis in nomen derivatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3982)
camenae musae, quibus a cantu nomen est inditum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 593)
sed tamen et quernas g. t. s. t. sunt aliquae deriva- tiones ex usu magis quam ex ratione venientes, ut 'quernas', ut ficulnus, ilignum, colurnum a corylo, ilice, fico, quercu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3051)
"Itaque latebram suam, quod tuto latuisset, vocari maluit Latium, et urbem Saturniam indito de suo nomine et Ianiculum Ianus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:11)
deinde ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 2:7)
poterat infitiari, poterat in alios derivare, poterat etiam aliquid iure factum defendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 4:4)
ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis - dicam enim aperte non derivandi criminis causa, sed ut factum est - nec imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION