라틴어 문장 검색

At virtus tam insignis inanis fuit, militarisque disciplina, milites Britannos ordines servare cogens, tantummodo certius ignobiliusque exitium viris fortibus attulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.82)
Inscius cum Indis pugnandi Braddockius, nec in hostes irruit, nec pedem retro tulit, sed copias suas improviso impetu disjectas, loco, unde hostium vim primum sustinuerant, consistere jussit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.83)
Indi praeda allecti, haud acriter insecuti sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.89)
- Contra Gallos Indosque in finibus pugnat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.4)
Velitationes crebrae cum Gallis Indisque, locis sylvestribus circa fines, vigilantiam prudentiamque edocuere, ausorumque magnorum aviditatem genuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.14)
- Gallorum agilitatem, Indorumque feritatem, superavit virtute.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.16)
Numinis afflatu fulti, omnia pericula peregrina in terra adibant, malumque Jovem, Indorumque feritatem, famem, calorem, frigus, ultro perpessi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.10)
Ex parte Britannorum, mille homines cadebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.45)
agilitate audaciaque hostium animos perculsere, eo magis, quod, veterani Britanni suam laudem virtutemque praedicantes, militiam provincialem ex animo despicere solebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.49)
- Curatores, a rege Britanno ad pacem concordiamque restituendam constituti, colloquium frustra tentant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.3)
Causae eaedem, quae Britannos Novi Eboraci potiri induxerunt, Washingtonium quoque ad eos praeoccupandos impediendosque impulerunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.9)
Ante belli initium, Anglicani exercitus dux, ejusque frater, qui classi praeerat, curatores a rege Britanno, ad pacem concordiamque Angliam inter et colonias restituendam, constituti, colloquia de pace transigenda habere decernunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.17)
tandem, cum diu acriturque pugnatum, Britanni victores discessere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.50)
Interea vim Indorum magnam coegerat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.19)
Locus, ubi expositi Britanni, operibus munitionibusque erat defensus, copiaeque in eo relictae, quae, tamen, priusquam hostes appropinquarent, in partes omnes diffugere:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.39)

SEARCH

MENU NAVIGATION