라틴어 문장 검색

Quadam vero luce exorta, Turci consilio inito, in terram Corrozan reversi sunt, eo quod nihil Antiochiae [0694B] nocere potuerunt, et Christianorum virtus illis obviam facta sit, nec bello nec sagittis absterreri potuerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:7)
Nam Tankradus cum illo foedere inito, decem equites, centum pedites illi in auxillum constituit, quatenus ejus conductu et notitia [0695C] locum inobsessum praeoccuparet, nullum illic exitum aut introitum fieri patientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 90:7)
- Qualiter rex Baldewinus super obsidione Tyri consilium inierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 1:2)
In anno secundo postquam Sidon capta est, et Tankradus Sareptam percussit et obtinuit, rex Baldewinus convocata omni Ecclesia Jerusalem ab universis locis quae sub manu ejus erant, iniit consilium quatenus obsideret Sur, quae adhuc rebellabat et conchristianis fratribus terra marique calumnias inferebat, et a tributis et pacto recesserat in omnibus quae regi promiserat mentita.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 2:1)
- Quod Tyrii contra regem cum principe Damascenorum foedus inierunt et pepigerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 3:2)
Talis autem fama ut in auribus Tyriorum insonuit, vehementer perterriti inierunt foedus cum quodam Dochino principe Damascenorum, ut tutelam et solatium ab eo consequerentur, et thesauros civitatis, et quae habebant pretiosiora in custodia et conclavi Damasci ejus consensu et licentia deportarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 4:1)
Peregrini hac sola die via continuata, altera autem die audita Turcorum praesentia cum tot millibus, inito consilio, Ptolemaidem reversi sunt, illic cum rege moram facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:6)
Sed vix ponebantur tentoria, et ecce Malducus Dodechinusque cum universo comitatu suorum eruperunt a montanis Thabor, ut arena maris fortiter irruentes arcu et sagitta in castra regis et suorum, gravi bello et vulnere atroci praeliantes et Christianis acies impugnantes, donec rex et tota manus suorum vim tot millium sustinere non valentes, sed fugam ineuntes, ad mille quingentos occiderunt, praeter equites, quorum triginta interempti [0702A] sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:4)
Primo exercitu sic attrito, Rotgerus ad alterum dum tenderet vociferatione magna, universi hostes metu attoniti, fugam ineunt ad vada praedicti fluminis, et undis involuti et suffocati perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:8)
Et Salomon in Proverbiisdixit, "Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:13)
"Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 273:8)
Lectio et tempus intervenire debent, quia debemus, si religiosi sumus, facere legi ante nostram presentiam, et sacram oram terciamexpectare, antequam ineamus convivia:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 31:1)
Ne confidas in malo si periculum evaseris, ut aliud ineas, quiaillud non faciet ut simile pertranseas.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 75:2)
Vide ne decipiant te saeculares deliciae et irretitus fallaciissaecularibus mortis venturae obliviscaris, ne tibi contingat sicut latronidomum divitis ineunti.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 213:2)
Et ut ego arbitror, inire mundam asserit hebdomadam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION