라틴어 문장 검색

illas inferius collo praeceptaque summae passuras dominae digna statione locavit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:133)
hi vigili muros statione tueri, hi iunctis properant portus munire carinis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:29)
quis ferat armatum, quem non superavit inermem?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:175)
namque velut stellas Babylonia cura salubres optima tunc spondet mortalibus edere fata, caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur cardine nec radios humili statione recondunt:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:6)
plus egit inermis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:12)
grates Gallus agit, quod limite tutus inermi et metuens hostile nihil nova culmina totis aedificat ripis et saevum gentibus amnem Thybridis in morem domibus praevelat amoenis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:88)
Primum facinus novi principatus fuit Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inermumque quamvis firmatus animo centurio aegre confecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장1)
Postquam vallum introiit, portas stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장1)
hi vigiliis, stationibus, custodiis portarum se inserunt, spem offerunt, metum intendunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장9)
vigilias, stationes, et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장10)
At Romae nondum cognito qui fuisset exitus in Illyrico, et legionum Germanicarum motu audito, trepida civitas incusare Tiberium quod, dum patres et plebem, invalida et inermia, cunctatione ficta ludificetur, dissideat interim miles neque duorum adulescentium nondum adulta auctoritate comprimi queat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장1)
iuvit nox sideribus inlustris, ventumque ad vicos Marsorum et circumdatae stationes stratis etiam tum per cubilia propterque mensas, nullo metu, non antepositis vigiliis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장8)
sine vulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantis ceciderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장5)
Barbari perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, occursant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장1)
mox versi in luxum et raptis opulenti omittere stationes, lascivia epularum aut somno et vino procumbere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION