라틴어 문장 검색

infectae pallore genae;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:63)
Felix illa manus, talem quae prima cruorem hauserit et fessi poenam libaverit orbis!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:242)
uno tot corpore tela tepescunt et non infecto puduit mucrone reverti.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:244)
deinde terram aratro subactam, si tamen pinguior erit summa humus, immittere,et ita seminibus substernere, et si consistet in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam demittantur arbores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 9:3)
Magnam etiam perniciem saepe affert hirudo hausta cum aqua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 1:1)
Esca iacentium mollior esse debet, quam saxatilium, nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos, aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 11:2)
hic tantum interfici centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine castra, flumina, meque precariam animam inter infensos trahere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장14)
infectos caeno aut cruore cibos dividentes funestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum diem lamentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장15)
sternuntur fluctibus, hauriuntur gurgitibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장6)
petitum alio ex orbe regem, hostium artibus infectum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장5)
postremum auxiliorum agmen Batavique in parte ea, dum insultant aquis artemque nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장5)
pars navium haustae sunt, plures apud insulas longius sitas eiectae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장2)
neque solitum in tali casu effugium subveniebat in aperta prorumpendi, quia diductis terris hauriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장2)
tum in specum degressus, hausta fontis arcani aqua, ignarus plerumque litterarum et carminum edit responsa versibus compositis super rebus quas quis mente concepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장7)
actum et de sacris Aegyptiis Iudaicisque pellendis factumque patrum consultum ut quattuor milia libertini generis ea superstitione infecta quis idonea aetas in insulam Sardiniam veherentur, coercendis illic latrociniis et, si ob gravitatem caeli interissent, vile damnum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION