라틴어 문장 검색

de quo plura uirtutum miracula, qui eum familiariter nouerunt, dicere solent, et maxime uir reuerentissimus ac ueracissimus Bercthun, diaconus quondam eius, nunc autem abbas monasterii, quod uocatur Inderauuda, id est In silua Derorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.3)
de quo una cum consortibus eiusdem sui gradus recte ac ueraciter dici potest, quia corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum uiuet in generationes et generationes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII.6)
Nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax Pollicita est magico saga ministerio.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 223)
maiora peractis instant, compertum est ueracibus ut mihi signis, quis Amythaonius nequeat certare Melampus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae34)
Iuppiter ipse leui uectus per inania curru adfuit et caelo uicinum liquit Olympum intentaque tuis precibus se praebuit aure cunctaque ueraci capite adnuit:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae36)
ii nondum Canusium profectum sed Venusiae cum paucis ac semiermibus consulem invenerunt, quam poterant maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant Campani, spernendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 48:2)
Hieronymi auctoritatem sequendam in sociis legendis, vel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc incognitae, quondam infideli praeferendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 362:2)
Romanis ad expetendas poenas ab infidelibus sociis et quam nihil in Hannibale auxili ad receptos in fidem tuendos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 233:1)
in quae consilium dedi, in eadem nec infidelem nec segnem operam polliceor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 91:1)
ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris, ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris, ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus, ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo artutos, audacis viros, valentis virgatores.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 27)
id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio, me infidelem non futurum Philocrati.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 368)
haec per dexteram tuam te dextera retinens manu opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 381)
si eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 29)
[si eris verax, tuis rebus feceris meliusculas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 226)
nam ubi mores deteriores increbrescunt in dies, ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume, ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 18)

SEARCH

MENU NAVIGATION