라틴어 문장 검색

Quare expetenda quidem magis est decernendi ratio quam decertandi fortitudo, sed cavendum, ne id bellandi magis fuga quam utilitatis ratione faciamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 104:1)
Idemque Pompilius et auspiciis maioribus inventis ad pristinum numerum duo augures addidit et sacris e principum numero pontifices quinque praefecit et animos propositis legibus his, quas in monumentis habemus, ardentis consuetudine et cupiditate bellandi religionum caerimoniis mitigavit adiunxitque praeterea flamines, Salios virginesque Vestales omnisque partis religionis statuit sanctissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 41:2)
Quibus rebus institutis ad humanitatem atque mansuetudinem revocavit animos hominum studiis bellandi iam immanis ac feros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 42:4)
Post autem cum Persis et Philippus, qui cogitavit, et Alexander, qui gessit, hanc bellandi causam inferebat, quod vellet Graeciae fana poenire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:1)
quid est enim aliud gigantum modo bellare cum dis nisi naturae repugnare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 7:4)
Illum bellantem arma decipiunt, illum diis vota reddentem penatium suorum ruina sepelit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:21)
nam gratia malorum tam infida est quam ipsi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 16:2)
Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 821)
cautaque non stulte latronum proelia ludat, unus cum gemino calculus hoste perit, bellatorque sua prensus sine compare bellat,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 72:2)
et sit in infida proditione fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 121:6)
"si mihi bellandi pater est Vestaeque sacerdos auctor, et ulcisci numen utrumque paro:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권362)
qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo pugnat et incessit scelerataque devovet arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:4)
saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos portubus infidis exterruit ales Aello.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 66:2)
discolor ut recto grassetur limite miles, eum medius gemino calculus hoste perit, ut bellare sequens sciat et revocare priorem, nec tuto fugiens incomitatus eat, parva sit ut ternis instructa tabella lapillis, in qua vicisse est continuasse suos, quique alii lusus - neque enim nunc persequar omnes - perdere, rem caram, tempora nostra solent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1215)
nec minus infida terra timetur aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 433)

SEARCH

MENU NAVIGATION