라틴어 문장 검색

ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:6)
quanta vero illa sunt, quae vos Academici infirmatis et tollitis, quod et sensibus et animo ea quae extra sunt percipimus atque conprendimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 147:6)
Non igitur magis est contra naturam morbus aut egestas aut quid eius modi quam detractio atque appetitio alieni, sed communis utilitatis derelictio contra naturam est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:5)
dicunt enim voluptatis magnitudinem doloris detractione finiri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:6)
extrema autem oratione ea, quae pro nobis essent, amplificanda et augenda, quaeque essent pro adversariis, infirmanda atque frangenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 143:6)
Longum est enim nunc me explicare, qua ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas, quaestiones oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 119:1)
tum suggerenda sunt firmamenta causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confirmandis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:2)
Sic suasori utrumque docendum est, dissuasori alterum infirmare sat est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:6)
Inridenda etiam disputatio est, qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:2)
in confirmandis autem nostris argumentationibus infirmandisque contrariis saepe erunt accusatori motus animorum incitandi, reo miti- gandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 4:1)
Deinde infirmet defensionem, cum adversarius aliud voluisse aliud sensisse scriptorem, aliud scripsisse dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum quam a lege explicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 3:3)
Illa enim ipsa efficiuntur detractione, neque quicquam illuc adfertur a Praxitele;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 69:8)
illa enim ipsa efficiuntur detractione, necque quicquam illuc affertur a Praxitele;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 69:9)
quae cum . . . . lectae sunt, tum id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et veritati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 16 2:6)
scis enim Clodium sanxisse ut vix aut ut omnino non posset nec per senatum nec per populum infirmari sua lex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION